monumenta.ch > Augustinus > 122 > sectio 26 > bnf9389.248 > bnf11947.160 r > sectio 19 > sectio 74 > sectio 5 > csg51.135 > sectio 6 > csg48.206 > sectio 81 > sectio 2 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 8, 2
Vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in Elam regione . Sive ut Symachus interpretatus est, civitate, a qua etiam regio nomen accepit, ut a Babylone, Babylonii, et ab Elam, Elamitae, pro qua Septuaginta Elimaidem regionem interpretati sunt. Susis autem metropolis est regionis Elamitarum, in qua Daniel secundum historiam Iosephi, turrim exstruxit excelsam, et quadro aedificatam marmore, tantaeque magnitudinis et pulchritudinis, ut usque in praesens videatur esse nova.